- DIOMEDEAE
- DIOMEDEAEinsulae 2. Plin. e regione Gargani, qu arum altera habitatores habet, altera deserta est, ubi disparuisle aiunt Diomedem, et socios eius ob dolorem in aves conversos, quae ob id Diomedeae vocitatae sunt. Has aves Iaba Catarr actas vocat: Dentes eis esse dicuntur, oculi igneo colore, cetero corpore candidae sunt, quae in sola Diomedea ins. visuntur. Ferrar. quinque eius nominis insulas enumerat, quarum nomina sunt. 1. S. Maria de Tremiti, 2. S. Domino, 3. Gatizzo, 4. Caprara, 5. Credazzi. Vide Eustath. ad illud Dionysii. v. 483.Δήεις ἰφθίμου Διομήδεος αὐτίκα νῆσον.Baudr. hae Ins. Isole di Tremiti, tres sunt praecipuae, nempe S. Nicola de Tremiti, cum arce probe munita, et coenobio Canonic. 2. San Domino, oblonga, cum aliquot villis 3. la Capr ara, absque incolis H Credascio, potius scopulus est parvus, inter Tremitum et S. Domino, ut et scopulus Vecchia dictus. Pendent hae Ins. ab Regno Neapol. Vide Ortel. ex vett. insuper Plin. l. 3. c. 26. l. 10. c. 44. l. XI. c. 22. Strab. l. 4. et 6. etc. Ut de praefatis avibus addam verbum. Specie et magnitudine erodiorum esse illas, ab omnibus traditum. Forma earum, iuxta Ovid. Met. l. 14. v. 509.Ut non cycnorum, sic albis proxima cycnis.Imo non erodiis solum similes: sed et erodios αὐτόχρημα esse, legas apud Steph. item Antigon. in Mirabil. Unde Serv. Hodieque Latine Diomedeae vocantur. Graeci erodios dicunt. Vide de illis Auctorem saepius laudat. ubi supra p. 92. et 93. Α᾿ντίψυχοι Graecis eaedem aves dictae sunt, quod sanguine suo quotannis manibus Diomedis parentarent. Sic enim vocabantur Graecis, qui pro alio devovebantur et alieni Fati vicarii sua sponte mortem obibant, animam pro anma reddentes. Salmas. ad Spartian. in Hadr. Plura de his avibus vide apud Sam. Bochart. Hierozoici Part. poster. l. 2. c. 37. ubi illas ἐρωδιους seu ardeas esle, erudite probat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.